- PERSEUS
- I.PERSEUSGrammaticus Philosophus, quem, in rebus Deorum Gentilium, Terentii testimoniô utentem, producitMinucius Felix in Octavio. Idem cum Lutatii Praeceptore, ut videtur, de quo hic ad Statium ita; Sed de his rebus —— ex libris ineffabilis doctrinae Persei praeceptoris seorsum libellum composus. Vide Barthium ad Stat. Thebaid. l. 6. v. 360.II.PERSEUSIovis fil. ex Danae Acrisii Argivorum regis filiâ, quam Iuppiter, commutatus in speciem aurei imbris, vitiavit. Acrisius enim, cum ex Oraculo didicisset, futurum aliquando, ut a nepote occideretur, filiam munitissimae turri inclusit. Iuppiter itaque Danaes amore captus, cum alius non pateret aditus, in aureum imbrem versus, per tegulas turrim ingressus est, puellaeque frustra iam arctâ custodiâ servatae stuprum intulit. Quo ex concubitu cum illa gravida effecta esset, indignatus Acrisius, filiam una cum nepotulo arcae includi iussit, atque in mare proici, futurum ratus, ut ventis, undisque obruerentur. Quae res illi omnino cecidit praeter opinionem. Nam arca ad Dauniae litus delata, et a piscatore reperta est: in qua quum Danaen cum filio invenisset, utrumque Pilumno regi obtulit; qui cum genus et patriam eius didicisset, Danaen quidem uxorem duxit; Perseum vero Polydectae, Seriphi Regis seu Dictyi, huiusfratri, educandum tradidit, qui postea adultus, talaria et falcatum ensem, nomine Harpen, a Mercurio; a Minerva autem Aegidem accepit; quibus fretus expeditionem adversus Gorgonas suscepit. Erant autem eae sorores 3. Medusa, Stheno, et Euryale; Aethiopiae extrema incolentes, angues pro capillis habentes, oculum que unicum, quô vicissim utentes, quotquot eas aspiciebant, in saxa vertebant. Id veritus Perseus, a Pallade Aegidem accepit, ex aere fulgentissimo, in quo, veluti speculo, effigiem earum impune intueri posset. Adortus itaque Medusam, cum et ipsa, et angues sopiti essent, unicô ictu illam interemit, caputque eius abscissum in Aegide collocavit; quô Atlantem Mauritaniae regem hospitiô ipsum excludentem in montem commutavit. Hôc etiam capite Seriphiensibus populis ostensô, eos omnes Perseus mutavit in lapides. Post haec Andromedam, marino monstro expositam, periculô liberavit, liberatamque uxorem duxit; Phineô, eiusque fautoribus, qui sponsam ei praeripere conabantur, partim occisis: partim in saxa com mutatis. Postremo cum uxore in Seriphum insulam reversus, Acrisium ibi offendit, quem iactu disci imprudens interfecit. Hyginus tamen Fab. Poet. 63. auctor est, Danaen una cum filio suo non in Italiam, sed in Seriphum insulam delatum fuisse, ibique Polydectae regi nupsisse ibi cum Acrisium avum suum iactu disci (ut iam diximus) imprudens interemisset, dolorisque impatientiâ extabesceret, Iovis patris sui miseratione, in caelum translatus est. Perseus habitus est Iovis filius, propter raram felicitatem. Suscepit expeditionem adversus Gorgonum gentem, cuius regina erat Medusa. Intulit inde bellum Mauritaniae, decertavit armis cum Aethiopibus, apud quos nuptias celebravit cum Andromeda Cephei regis filiâ. Postea reversus in Graeciam, occupavit regnum Argivorum, devictô Proetô suô patruô, et Polydecte, Seriphi, Insul. regulô, a quibus multis iniuriis erat affectus. Agro dein Tirynthiô contentus. Mycenas condidit, ubi posteri eius per annos 100. regnârunt. Ad extremum constituit in Helicone ludum literarium: quô beneficiô tantam consecutus est celebritatem, ut a Poetis et Mathematicis, laudibus: encomiisque in caelum usque, ut aiunt, evectus, et inter sidera collocatus sit. Tantas autem res confecit incredibili celeritate, et versutiâ ingenii, ideoque finitur talaribus et gladiô Mercurii, galeâ Orci, et clypeâ Palladis fuisse instructus. Nam talaria celeritatem, gladius Mercuril calliditatem, galea Orciconsilium tectum, et clypeus Palladis raram felicitatem significat. Per caput vero Medusae, cuius aspectu omnes convertebantur in saxa, significantur immensae Gorgonum opes, quibus ille potitus, omnes, quos bellô adortus est, subegit: nam in Insulis Occidentalibus, ubi Gorgonum gens habitabat, olim fuerunt maximae opes totius orbis terraum, teste Platone. Vide Ovid. l. 4. et 5. Metam. Plut. Euseb. Nat. Com. l. 7. c. 12. et 18. et Alex, Rossaeum in Mystagogo Poet. Propert. l. 2. El. 30. v. 3.Non si Pegaseo vectêris in aere dorsô,Nec tibi si persei moverit ala pedes.Ovide. l. 2. de Arte, v. 643.Nec suus Andromede color est obiectus ab illo,Mobilis in gemino cui pede penna fuit.Unde a Catullo Carm. 55. v. 25. Pennipes dicitur. Idem Ovid. l. 3. Trist. El. 8. v. 5.Nunc ego iactandas optarem sumere pennas,Sive tuas Perseu, Daedale, sive tuas.Val. Flac. l. 1. v. 67.—— Nunt aerii plantaria velletPerseos —— ——Hinc Perseus adiect. Proport. l. 3. El. 21. v. 8.Sectaque Perseâ Phorcidos ora manu.Hinc Persea arbor, quam in Aegyptos Perseus plantavit, teste Callimacho:Καὶ τριτάτη Περσεῖος ἐπώνημος, ἧς ὀρόδαμνονΑἰγόπτῳ κατέπηξε, ———Nicander autem, in Mycenis hanc arborem plantari tradit, in Alexipharmacis, hôc pactô.Καὶ τε κατατριφθέντα μετ᾿ ἀργήεντος ἐλαίου,Σκλῆῤ ἀπὸ Περσείης κάρυα βλάβος οἷον ἐρύξει.Περσεὺς ἥν ποτε ποςςὶ λιτὼν Κηφηίδα γαῖαν,Α᾿χέν᾿ ἀποτμήξας ἅρπη γονόεντα Μεδούσης,Π῾εῖα Μυκηναίησιν ενκέξησεν ἀρούρης,Κηφῆος νέα δώρα, μύκης ὅβι κάππεσεν ἅρπης,Α῎κρον ὑπὸ πρηῶνα Μελανθίδος, ἔνθα τε νύμφηΛαγγείη πόμα κεῖνο Διὸς τεκμήρατο παιδί.Vide Acrisius; Andromeda, Danae. Nic. Lloyd. Coeterum, ipse Astronomus insignis, Helicen in venit, huiusque rei gratiâ Daemonas propitiavit; quemadmodum Thales Milesius, quod trianguli aequilateri in circulo inscriptionem reperisset, Musis bovem; Pythagoras, ob inventum a se penultimum in primo Elementorum Euclidis theorema, quod est de ratione laterum trianguli rectanguli, Hecatomben liberaliter immolavit. Sic Archimedes in sepulchro suo cylindrum in scribi voluit Eratosthenes, inventâ cubi duplicatione. anathematis locô eam in templosuspendit etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. cap. 3. §. 5. Ob haec et alia in genus humanum merita, Argivos Persea pro Numine veneratos esse, praeter Athenagoram in legatione, Sidonius indicat Carm. 9. ubi varios Deos topicos recensens, inter alia ait:Argis Persea, Lapmsato Priapum.Eiusdem imaginem in gemma sculptam, annuloquesigilli, quô literas in Europam mitendas signabat, Alexander M. inclusam gestavit. Nam, ut ait Alex. ab Alexandro l. 2. c. 19. et ante illum Plin. l. 37. c 6. Ipse tamen Alexander devictô Dariô, quasdestinabat in Asiam literas, Darii annulô inprimebat, quas vero in Earopam, suô. Suus autem erat. habens imaginem Persei atavi sui, evius in honorem Perseae quoque frondibus coronari voluit; ut idem testatur Plinius, l. 15. c. 13. Perseam quoque plantam eruditiores negaverunt ex Perside propter supplicia translata, sed a Perseo Memphi satam: Et ob id Alexandrum illâ coronari victores ibi constisuisse, in honorem Atavi sui. Etiam in nummis, imaginem eius cudi curâsse, indigitat Plut. de Fortuna seu Virt. Alexandri Or. 1. ubi eum cum Diogene in haec verba colloquentem introducit: Nunc ignosce nobis Diogenes, Herculem imitor, Perseum aemulor, Bacchique, qui Deus auctor mei est generis, inhaerens vestigus, rursus in India vincentium Graecorum choros volo ponere, et apud montanas ugrestesque trans Caucasum gentes, Bacchi comessationum memoriam renovare. Sunt et ibi quidam durae Philosophiae nudatô corpore adsueti, viri sancti et suô iure viventes, Deo operam dantes, Diogenem vilitate rerum superantes, nulla perâ indigentes: Non enim recondunt alimentum, quod iis terra subinde recens suggerit, potum fluvii, folia ab arboribus defiventibus et herba e terra enascens lectum. Per me et hi Diogenem cognoscent, et ipsos Diogenes. Opportet etiam me numisma condere et Barbarica e materia factum Graecanicae formâ Reip. signare. Vide Fortun. Licetum l. de Gemmis annularibus c. 136. ubi Gemmam, in qua imago Persei cum alis in capite sculpta, erunitô Commentario prosequitur. Bochartus Persem vel Perseum, interpretatur Equitem, quô nomine illum dictum fuisse opinatur, postquam equitandi artem didicisset a Phoenicibus, quos secum Cadmus adduxerat. Quo pertinent talaria, quorum ope per aerem volitâsse fertur, haec enim nihil aliud quam calcaria erant, quibus equum impel ens et ad cursum concitans, avium volatum aemulabatur: Pegasus item, qui nihil aliud fuit, quam equus freno assuetus, vide ibi. Perseus vero, ab Hebr. Paras, quod unum est ex septem equi in hac lingua nominibus, et primo Equitem, dein eriam Equum, per catachresim, significavit. Quemadmodum in illo Poetae, Georg. l. 3. v. 116.—— Equitem docuêre sub armisInsultare solo et gressus glomerare superbos.Et apud Ennium Annal. l. 7.Denique vi magnâ quadrupes eques atque elephantiProicivut sese.Quae ille sumpsit ex A. Gellio l. 18. c. 5. Eques autem paras, Hebraeis dici potuit, a calcaribus, quae sunt in pedibus eius, ut coniectat Aben-Ezra in Proverb. c. 23. v. 22. ubi paras verbum est pungere; et inde Chaldaeis peras, calcar, stimulus. Sed et Pharas Arabibus equus dicitur, a rapiendo, quasi terram rapiat velocitate incessûs sui, ut habet Damir. Neque vero incommode Equus dicitur rapere terram. Ita enim Martialis, ad Priscum, l. 12. Epigr. 14. v. 1.Parcius utaris, moneo, rapiente veredô.Et ad hoc Arabicum pharas, alludit Romanum ferus, pro equo. Virg. l. 2. Aen. v. 51.— Inque feri curvam compagibus alvumManilius l. 5.Exagitare feros, promptumque anteire volantes.Unde Centauros semiferos dici notat Servius, tamquam medios equos etc. Sed et alludit ad Hebraeum parasim, pro Equitibus, nomen Persarum; qui iam inde ab anno quinto equitare didicerunt, ut habetur in Herodoto moris origine a Cyro. ante quem cum in Perside equi essent rari, quia montosa regio est, is Persas equis sic assuefecit, ut post illius aetatem paulô honestioris sortis sit nemo absque equo visus. Quin legem sanxit. ut turpe esset, si quis illorum, quos equis instruxerat. uspiam iret pedes, uti legimus apud Xenoph. Cyropaed. l. 1. Unde factum ut, qui ante Cyrum Cuthaei et Elymaei dicebantur, post Cyrum, Persqe seu Equites appellari coeperint, Hinc cum neque Moses nec libri Regum, nec Esaias, nec Ieremias, ne quisquam eorum, qui Cyri aetatem praecesserunt, Persarum uspiam meminerint: in Daniele et Ezechiele, Cyro coaevis et in libris Paralipomenon, Esdrae, Nehemiae et Estherae, qui post Cyrum scripti sunt, frequens illorum est mentio, Bochart. Hieroz. Part. I. 1. 2. c. 6. Vide quoque infra. Plin. inter Myronis ex aere, et Parrhasii Pictoris opera, Persea celebrat, l. 34. c. 8. et l. 35. c. 13.III.PERSEUSZenonis auditor: Eo dixit habitos esse Deos, a quibus magna utilitas ad vitae cultum esset inventa: ipsasque res utiles et salutares Deorum esse vocabulis nuncupatas: ut ne hoc quidem diceret, illa inventa esse Deorum, sed ipsa divina, Cicer. de Nat. Deor. l. 2. apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. IV. ubi de Idololatriae vetustate agens, apud Gentes fecundam Deorum matrem fuisse Utilitatem, Pluribus docet.IV.PERSEUSde Republ. Lacedaemonior. scripsit, auctore Athenaeô. l. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.